[262] EPISTOLA LXII.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

Paullo serius respondeo & scio ignosces: qui scis quam saepe & languor & occupatio varia me interpellet aut tardet. Nunc etiam Angli aliquot his diebus tenuerunt, quibus dandae aures: iterumque redituri erunt intra paucos dies, atque hinc ad vos recta profecturi. De filio tuo quem ad studia mittere proximo vere istuc destinas, valde probo. Utinam & de domo adsentiri tibi possem, quod petis. Sed veteres rationes meas nosti, & ut eas in te neglegam (cujus unius caussa certe etiam cum incommodo meo quaedam velim) tamen valetudo haec mea tam infirma, tam anceps non admittit prorsus ut curam ullam admittam. Scio probum tuum illum, modestum & te patre dignum. Sed curandum tamen, aut non recipiendum. Itaque ut veniam mihi neganti des, peto. Consilio apud alium te juvabo, cum huc veneris, aut cum ad me scribes. Illum Italum, certum nuntium si nactus fuero, ad te mittam: hominem maledicentissimae linguae, tenuissimae doctrinae videbis, judicabis, valebis, nam nunc quoque abripior. Lugd. Bat. XVII. Kal. Iun. MDLXXXVI. D. Decanus amice mihi offert Florum manuscriptum: quaeso fac ut primo nuntio accipiam; nunc mihi otium & oportunitas conferendi. Item in Valerium Maximum, post PIGIUM notulas scribo. Si quid habes, juva.